Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et
hi1 utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas,
quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio
rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam
apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem
animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam,
cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas;
cuius ad
naturam apta ratio vera illa et summa lex a philosophis dicitur.
1 qua et hij V quae (compend. scr.) hic A que hic BER qua hic N
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.