Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
Quod est
bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est,
omne est honestum; bonum igitur quod est, honestum
est. satisne hoc conclusum videtur? certe; quod enim
efficiebatur ex iis1 duobus, quae erant sumpta, in eo
vides2 esse conclusum. duorum autem, e quibus effecta
conclusio est, contra superius dici solet non omne bonum esse laudabile. nam quod laudabile sit honestum
esse conceditur. illud autem perabsurdum, bonum esse
aliquid, quod non expetendum sit, aut expetendum,
quod non placens, aut, si id, non etiam diligendum;
ergo et probandum; ita etiam laudabile; id autem honestum.
[p. 99]
ita fit, ut, quod bonum sit, id etiam honestum
sit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.