Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[34]
Deinceps videndum est, quoniam satis apertum
est sibi quemque natura esse carum, quae sit hominis
natura. id est enim, de quo quaerimus. atqui perspicuum est hominem e corpore animoque constare,
cum primae sint animi partes, secundae corporis.
deinde id quoque videmus, et ita figuratum corpus,
ut excellat aliis, animumque1 ita constitutum,2 ut et
sensibus instructus sit et habeat praestantiam mentis,
cui tota hominis natura pareat, in qua sit mirabilis
quaedam vis rationis et cognitionis et scientiae virtutumque omnium. iam3 quae corporis sunt, ea nec
auctoritatem cum animi partibus comparandam et cognitionem habent faciliorem. itaque ab his ordiamur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.