Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[83]
Quid me istud rogas?
inquam.1 Stoicos roga.
Quid igitur, inquit, eos responsuros putas?
Nihilo beatiorem esse Metellum quam Regulum.
Inde igitur, inquit, ordiendum2 est.
Tamen a proposito, inquam, aberramus. non enim
quaero quid verum, sed quid cuique3 dicendum sit.
utinam quidem dicerent alium alio beatiorem! iam
ruinas videres. in virtute enim sola et in ipso honesto
cum sit bonum positum, cumque nec virtus, ut placet
illis, nec honestum crescat, idque bonum solum sit,
quo qui potiatur, necesse est beatus sit, cum id augeri4
non possit, in quo uno positum est beatum esse, qui [p. 197]
potest esse quisquam alius alio beatior? videsne, ut
haec concinant?5 et6 hercule—fatendum est enim, quod7
sentio—mirabilis est apud illos contextus rerum.
respondent extrema primis, media utrisque, omnia
omnibus. quid sequatur, quid repugnet, vident. ut in
geometria, prima si dederis, danda sunt omnia. concede nihil esse bonum, nisi quod honestum sit: concedendum est in virtute esse positam8 beatam vitam.9
vide rursus retro:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.