Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21]
Sex igitur hae1 sunt simplices de summo bonorum
malorumque sententiae, duae sine patrono, quattuor
defensae.2 iunctae autem et duplices expositiones
summi boni tres omnino fuerunt, nec vero plures, si
penitus rerum naturam videas, esse potuerunt. nam
aut voluptas adiungi potest ad honestatem, ut Calliphonti Dinomachoque placuit, aut doloris vacuitas, ut
Diodoro, aut prima naturae, ut antiquis, quos eosdem
Academicos et Peripateticos nominavimus.3 sed quoniam4 non possunt omnia simul dici, haec in praesentia nota esse debebunt, voluptatem semovendam
esse, quando ad maiora quaedam, ut iam apparebit,
nati sumus. de vacuitate doloris eadem fere dici solent, quae de voluptate. Quando igitur et de voluptate5 cum Torquato et de honestate, in qua una
omne bonum poneretur, cum Catone est disputatum,
primum, quae contra voluptatem dicta sunt, eadem
fere cadunt contra vacuitatem doloris.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.