previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. [45] sed iam se conligit et ad extremum incipit philosophari: 'si me rectis sensibus euntem di immortales, ut spero, adiuverint, vivam libenter. sin autem me aliud fatum1 manet, praecipio gaudia suppliciorum vestrorum. namque si victi Pompeiani tam insolentes sunt, victores quales futuri sint vos potius experiemini.' praecipias licet gaudia: non enim tibi cum Pompeianis, sed cum universa re publica bellum est. omnes te di homines, summi medii infimi, cives peregrini, viri mulieres, liberi servi oderunt. sensimus hoc nuper falso nuntio; vero prope diem sentiemus. quae si tecum ipse recolueris2, aequiore animo et maiore consolatione moriere. [46] 'denique summa iudici mei spectat huc ut meorum iniurias ferre possim, si aut oblivisci velint ipsi fecisse aut ulcisci parati sunt3 una nobiscum Caesaris mortem.' hac Antoni sententia cognita dubitaturumne A. Hirtium aut C. Pansam consules putatis quin ad Antonium transeant, Brutum obsideant, Mutinam expugnare cupiant? quid de Pansa et Hirtio loquor4? Caesar, singulari pietate adulescens, poteritne se tenere quin D. Bruti sanguine poenas patrias persequatur? itaque fecerunt ut his litteris lectis ad munitiones propius accederent. quo maior adulescens Caesar, maioreque deorum immortalium beneficio rei publicae natus est, qui nulla specie paterni nominis nec pietate abductus umquam est et5 intellegit maximam pietatem conservatione patriae contineri. [47] quod si partium certamen esset, quarum omnino nomen exstinctum est, Antoniusne potius et Ventidius partis Caesaris defenderent quam primum Caesar, adulescens summa pietate et memoria parentis sui, deinde Pansa et Hirtius, qui quasi cornua duo tenuerunt Caesaris tum cum illae vere partes vocabantur? hae vero quae sunt partes, cum alteris senatus auctoritas, populi Romani libertas, rei publicae salus proposita sit, alteris caedes bonorum, urbis6 Italiaeque partitio?


1 me aliud fatum bosv et Nonius p. 349: me aliud aut fatum t

2 recolueris b: recolis osv: coleris t

3 sint codd. Ferrarii

4 loquor Poggius: loquar codd.

5 et om. os: sed Halm

6 urbis om. t

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: