previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4.

non metuo, Quirites1, ne, cum audierit Antonius, me hoc et in senatu et in contione confirmasse, numquam illum futurum in senatus potestate, refellendi mei causa, ut ego nihil vidisse videar, vertat se et senatui pareat. numquam faciet; non invidebit huic meae gloriae; malet me sapientem a vobis quam se modestum existimari. [10] quid? ipse si velit, num etiam Lucium fratrem passurum arbitramur? nuper quidem dicitur ad Tibur, ut opinor, cum ei labare M. Antonius videretur, mortem fratri esse minitatus. etiamne ab hoc myrmillone Asiatico senatus mandata, legatorum verba audientur? nec enim secerni a fratre poterit, tanta praesertim auctoritate. nam hic inter illos Africanus est: pluris habetur quam L. Trebellius, pluris quam T. Plancus2, quam Extitius, adolescens nobilis. Plancum quidem, qui omnibus sententiis maximo vestro plausu condemnatus nescio quo modo se coniecit in turbam atque ita maestus rediit ut retractus, non reversus videretur, sic contemnit tamquam si illi aqua et igni interdictum sit: aliquando negat ei locum esse oportere in curia qui incenderit curiam. [11] nam Trebellium valde iam diligit: oderat tum, cum ille tabulis novis adversabatur; iam fert in oculis, postea quam ipsum Trebellium3 vidit sine tabulis novis salvum esse non posse. audisse enim vos arbitror, Quirites, quod etiam videre potuistis, cotidie sponsores et creditores L. Trebelli convenire. O fide4!—hoc5 enim opinor Trebellium sumpsisse cognomenquae potest esse maior fides quam fraudare creditores, domo profugere, propter aes alienum ire ad arma? Vbi plausus ille in triumpho est, saepe ludis, ubi aedilitas delata summo studio bonorum? quis est qui hunc non casu existimet recte fecisse, nequitia sceleste6?


1 Quirites Poggius: quam V

2 In V post Plancius (sic) legitur in ras. uidete quan decertum est, tum ex § 5 repet. ut exercitum ... pareat (del. m. 2). Voc. decertum = decretum (§ 5): ceterae corruptelae ex ante (cf. § 5) et quidem (quod l. 3 ante qui inserui) ortae sunt (te + an = ante, uide + qu = quidem, cf. viii. 5) quam Extitius Faernus (cf. xiii. 28): cum (tum V2) exiluerit V

3 Trebellium del. Orelli

4 Fide Pluygers: fides V

5 hoc hinc Poggius

6 nequitia est scelere (= scelestere) V: corr. Nipperdey

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: