previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. an vero vos id in testimoniis hominum barbarorum dubitabitis quod persaepe et nostra et patrum memoria sapientissimi iudices de clarissimis nostrae civitatis viris dubitandum1 non putaverunt? qui Cn. et Q. Caepionibus, L. et Q. Metellis testibus in Q. Pompeium, hominem novum, non crediderunt, quorum virtuti, generi, rebus gestis fidem et auctoritatem in testimonio cupiditatis atque inimicitiarum suspicio derogavit. ecquem hominem vidimus, [24] ecquem2 vere3 commemorare possumus parem consilio, gravitate, constantia, ceteris virtutibus4, honoris, ingeni, rerum gestarum ornamentis M. Aemilio Scauro fuisse? tamen huius cuius5 iniurati nutu prope terrarum orbis regebatur iurati testimonio neque in C. Fimbriam neque in C. Memmium creditum est; noluerunt ei6 qui iudicabant hanc patere inimicitiis viam, quem quisque odisset, ut eum testimonio posset7 tollere. quantus in L. Crasso pudor fuerit, quod ingenium, quanta auctoritas, quis ignorat? tamen is cuius etiam sermo testimoni auctoritatem habebat, testimonio ipso, quae in M. Marcellum inimico animo dixit, probare non potuit. [25] fuit, fuit illis iudicibus divinum ac singulare, iudices8, consilium, qui se non solum de reo9 sed etiam de accusatore10, de teste iudicare arbitrabantur, quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut metu depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur. quae si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac mente circumspiciet, si, ut quidque11 ex illo loco dicetur, ex oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod dixi antea, non surdum iudicem12 huic muneri atque officio praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens homo ac multarum rerum peritus ad res iudicandas requiratur.


1 clariss. dubitandum nostrae civ. viris dubitandum V

2 haec quem V: et quem ς: corr. ed. R (ita mox

3 vere fort. fere

4 virtutis Koch

5 eius Schütz

6 ii .11. V

7 posset kl, ed. R: possit Vχ

8 iudices l, Naugerius (1): iudicium (-ii k) cett.

9 reo iudicium (iud. facere k) add. codd.: del. Naugerius (1)

10 de accusatore del. Müller

11 ut quidque quicquam χl: quidquid Naugerius (1)

12 iudicem del. Madvig

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: