[24]
ecquem1 vere2 commemorare
possumus parem consilio, gravitate, constantia, ceteris
virtutibus3, honoris, ingeni, rerum gestarum ornamentis M.
Aemilio Scauro fuisse? tamen huius cuius4 iniurati nutu
prope terrarum orbis regebatur iurati testimonio neque in
C. Fimbriam neque in C. Memmium creditum est; noluerunt
ei5 qui iudicabant hanc patere inimicitiis viam, quem
quisque odisset, ut eum testimonio posset6 tollere. quantus
in L. Crasso pudor fuerit, quod ingenium, quanta auctoritas,
quis ignorat? tamen is cuius etiam sermo testimoni
auctoritatem habebat, testimonio ipso, quae in M. Marcellum
inimico animo dixit, probare non potuit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.