previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. [36] Magna me hercules1 causa, iudices, absolutionis cum ceteris causis haec est, ne quae2 insignis huic imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita perlatum erit in Galliam, senatores3 equitesque populi Romani non testimoniis Gallorum, sed minis commotos rem ad illorum libidinem4 iudicasse. ita vero, si illi bellum facere conabuntur, excitandus nobis erit ab inferis C. Marius qui Indutiomaro isti minaci atque adroganti par in bello gerendo5 esse possit, excitandus Cn. Domitius et Q. Maximus6 qui nationem Allobrogum et belli7 reliquias8 suis iterum armis conficiat atque opprimat, aut, quoniam id quidem non potest, orandus erit nobis amicus meus, M. Plaetorius, ut suos novos clientis a bello faciendo deterreat, ut eorum iratos animos atque horribilis impetus deprecetur, aut, si non poterit, M. Fabium, subscriptorem eius, rogabimus ut Allobrogum animos mitiget, quoniam apud illos Fabiorum nomen amplissimum est9. volunt isti aut quiescere, id quod victi ac subacti solent, aut, cum minantur, intellegere se populo Romano non metum belli sed spem triumphi10 ostendere? [37]

quod si in turpi reo patiendum non esset ut quicquam isti se minis profecisse arbitrarentur, quid faciendum vobis in11 M. Fonteio12 arbitramini? de quo homine, iudicesiam enim mihi videor hoc prope causa duabus actionibus perorata debere dicerede quo vos homine ne ab inimicis quidem ullum fictum probrorum13 non modo crimen sed ne maledictum quidem audistis. ecquis14 umquam reus, praesertim in hac vitae ratione versatus15, in honoribus petendis, in potestatibus16, in imperiis gerendis, sic accusatus est ut nullum probrum, nullum facinus, nulla turpitudo quae a libidine17 aut a petulantia aut ab audacia nata esset, ab accusatore obiceretur, si non vera18, at ficta19 cum aliqua ratione ac suspicione?


1 mehercule ς

2 quae Halm: que V: qua ς

3 senatores Faernus: senates V: senatus (-um k) ς

4 lib. lub. V2

5 belligerendo V1: belligerando V2ς: corr. Faernus

6 Q. k, Faernus: O. V: om. χ

7 belli supplevi (cf. Prov. Cons. 19, Verr. v. 39, et ad Phil. xiii. 2 et 47)

8 reliquas Lambinus

9 est k: om. Vχl (est ampl. Halm) volunt] ut velint Angelius

10 triumphos (-is χl, -i k) tendere codd.: corr. Naugerius (2)

11 in χl: de k: om. V

12 Fontei V

13 probrorum scripsi (cf. § 39): probrosum codd.

14 ecquis (et- kl) ς: haec quis V

15 vorsatus V2

16 potestatibus obtinendis Mommsen

17 lib. lub. V

18 si vera non V

19 at ficta k: atdeficta (ex atficta credo) V: at tamen ficta χl: at commode ficta Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: