[16]
quid? si maiorem etiam hominum
honestissimorum copiam adferam1 quae huius virtuti atque
innocentiae testimonio possit2 esse, tamenne plus Gallorum
consensio valebit quam summa3 auctoritas4 omnium5? Cum
Galliae Fonteius praeesset, scitis, iudices, maximos populi
Romani exercitus in duabus Hispaniis clarissimosque imperatores
fuisse. quam multi equites Romani, quam multi
tribuni militum, quales et quot et quotiens legati ad eos
exierunt6! exercitus praeterea Cn. Pompei maximus atque
ornatissimus hiemavit in Gallia M. Fonteio imperante.
satisne vobis multos, satis idoneos testis et conscios7 videtur
ipsa fortuna esse voluisse earum rerum quae M. Fonteio
praetore gererentur in Gallia? quem ex tanto hominum
numero testem in hac causa producere potestis? quis est
ex eo numero qui vobis auctor placeat? eo nos iam laudatore
et teste utemur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.