previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. [42] qua re si etiam monendi estis a me, iudices1, quod non estis, videor hoc leviter2 pro mea3 auctoritate vobis praecipere posse, ut ex eo genere homines quorum cognita virtus, industria, felicitas in re militari sit diligenter vobis retinendos existimetis. fuit enim4 maior talium tum5 virorum in hac re publica copia; quae cum esset, tamen eorum non modo saluti sed etiam honori consulebatur. quid nunc vobis faciendum est studiis militaribus apud iuventutem obsoletis, fortissimis6 autem7 hominibus ac summis ducibus partim aetate, partim civitatis discordiis ac rei publicae calamitate consumptis, cum tot bella aut a nobis necessario suscipiantur aut subito atque improvisa8 nascantur? nonne et hominem ipsum ad dubia rei publicae tempora reservandum et ceteros studio laudis ac virtutis inflammandos putatis? [43] recordamini quos legatos nuper in bello Italico9 L. Iulius, quos P. Rutilius, quos L. Cato, quos Cn. Pompeius habuerit; scietis fuisse tum M. Cornutum, L. Cinnam, L. Sullam, praetorios homines, belli gerendi peritissimos; praeterea C. Marium, P. Didium, Q. Catulum, P. Crassum, non litteris homines ad rei militaris scientiam, sed rebus gestis ac victoriis eruditos. age vero, nunc inferte10 oculos in curiam, introspicite penitus in omnis rei publicae partis; utrum videtis nihil posse accidere ut tales viri desiderandi sint, an, si acciderit, eorum hominum copia populum Romanum abundare? quae si diligenter attendetis, profecto, iudices, virum ad labores belli impigrum, ad pericula fortem, ad usum ac disciplinam peritum, ad consilia prudentem, ad casum fortunamque felicem domi vobis ac liberis vestris retinere quam inimicissimis populo Romano11 nationibus et crudelissimis tradere et condonare12 maletis13.


1 estis a me iudices V: estis a me χl: estis iudices k videor] iudices χl, ed. R

2 leniter k, Klotz

3 mea me V

4 enim olim Mommsen

5 tum supplevi

6 fortissimis suppl. hoc loco Müller (post hominibus Orelli

7 autem V: aut χl: aut claris k

8 improviso Lambinus

9 Italico supplevi

10 inferte l mg., ed. R: inserite cett. (cf. v. 27)

11 populo R. Klotz: rei p. codd.

12 condonare k, Faernus: condemnare Vχl

13 maletis kl, Naugerius (1): malitis Vχl

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: