previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. [44]

at1 infestis prope signis inferuntur2 Galli in M. Fonteium3 et instant atque urgent summo cum studio, summa cum audacia. video, iudices; sed4 multis et firmis praesidiis vobis adiutoribus isti immani atque intolerandae barbariae resistemus. primum obicitur contra istorum impetus Macedonia, fidelis et amica populo Romano provincia; quae cum se ac suas urbis non solum consilio sed etiam manu M. Fontei5 conservatam esse dicat, ut6 ipsa7 per hunc a Thraecum8 adventu ac depopulatione defensa est9, sic ab huius nunc capite Gallorum impetus terroresque depellit. [45] constituitur ex altera parte ulterior Hispania, quae profecto non10 modo religione sua resistere istorum cupiditati potest sed etiam sceleratorum hominum periuria testimoniis ac laudationibus suis refutare. atque ex ipsa etiam Gallia fidelissima et gravissima auxilia sumuntur. venit huic subsidio misero atque innocenti Massiliensium cuncta civitas, quae non solum ob eam causam laborat ut huic, a quo ipsa servata est, parem gratiam referre11 videatur sed etiam quod ea condicione atque eo fato se in eis12 terris conlocatam esse arbitratur ne quid nostris hominibus istae gentes nocere possint. [46] propugnat pariter pro salute M. Fontei Narbonensis colonia, quae per hunc ipsa nuper obsidione hostium liberata nunc eiusdem miseriis ac periculis commovetur. denique ut oportet bello Gallico, ut maiorum iura moresque praescribunt, nemo est civis Romanus qui sibi ulla excusatione utendum putet; omnes illius provinciae publicani, agricolae, pecuarii, ceteri negotiatores uno animo M. Fonteium atque una voce defendunt.


1 at V: an χl: et k

2 inferuntur χl, ed. R: inseruntur V: instruuntur k

3 Galli in M. Halm: Gallim V: Galli in ς

4 sed Halm: c. et V: et ς

5 manu M. Halm: manum V: manu ς

6 ut om. V1

7 ipsa scripsi (cf vv. 14, 18): illa codd.

8 a Thraecum χl: atgrecum V: a Graecorum k

9 est Faernus: om. Vχ: fuit k

10 non ς: om. V modo Vχl: solum k

11 referre kl, ed. R: referri Vχ

12 iis l, Manutius: his cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: