8. obiectum est etiam quaestum M. Fonteium ex viarum
munitione fecisse, ut aut ne cogeret munire, aut id quod
munitum esset ne improbaret. si et coacti sunt munire
omnes et multorum opera improbata sunt, certe utrumque
falsum est, et1 ob vacationem pretium datum, cum immunis
nemo fuerit, et ob probationem, cum multa improbata sint2.
quid?
[18]
si hoc crimen optimis nominibus3 delegare4 possimus5,
et ita non ut culpam in alios transferamus, sed uti doceamus
eos isti munitioni praefuisse qui facile officium suum et
praestare et probare possunt, tamenne vos omnia in M.
Fonteium iratis testibus freti conferetis? Cum maioribus
rei publicae negotiis M. Fonteius impediretur, et cum ad
rem publicam pertineret viam Domitiam muniri6, legatis suis,
primariis viris, C. Annio Bellieno et C. Fonteio, negotium
dedit; itaque praefuerunt; imperaverunt pro dignitate sua7
quod visum est et probaverunt; quod vos, si nulla alia ex
re, ex litteris quidem nostris quas exscripsistis8 et missis et
adlatis certe scire potuistis. quas si antea non legistis, nunc
ex nobis quid de eis rebus Fonteius ad legatos suos scripserit,
quid ad eum illi rescripserint, cognoscite. L. M. “ad C.
Annivm9 leg., ad C. Fonteivm leg., L. A.10 ab11 C. Annio12
leg., ab C.Fonteio leg.”
[19]
satis opinor esse perspicuum,
iudices, hanc rationem munitionis neque ad M. Fonteium
pertinere et ab eis esse tractatam13 quos nemo possit reprehendere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 est et k: esset V: esset et χl, ed. R
2 sint ed. R: sunt codd.
3 nominibus hominibus Angelius
5 possumus l, ed. R
6 muniri Hotoman: munire codd.
7 sua sua cuique Sylvius
8 quas exscripsistis Faernus: ex quas exscripsistis V: quas scripsistis ς, ed. R
9 ad Cannium (ad C. Cann. k2) Vk: ad C. Canninium χ: corr. Angelius
10 A. (i. e. adlatae) suppl. Orelli
11 ab Müller: a codd.
12 C. Cannio k: Canninio Vχl: corr. Angelius
13 tractatum V1: tractatum V2
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.