[11]
... hoc praetore oppressam esse aere alieno1 Galliam.
A quibus versuras tantarum pecuniarum factas2 esse dicunt?
a Gallis? nihil minus. A quibus igitur? A civibus Romanis
qui negotiantur in Gallia. cur eorum verba non3
audimus? cur eorum tabulae nullae proferuntur? insector
ultro atque insto accusatori, iudices; insector, inquam, et
flagito4 testis. plus ego in hac causa laboris et operae consumo
in poscendis testibus quam ceteri defensores in refutandis.
audaciter5 hoc dico, iudices, non temere confirmo.
Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum.
nemo Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit,
nummus in Gallia nullus sine civium Romanorum tabulis
commovetur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.