[25]
fuit, fuit illis
iudicibus divinum ac singulare, iudices1, consilium, qui se
non solum de reo2 sed etiam de accusatore3, de teste iudicare
arbitrabantur, quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum,
quid pretio corruptum, quid spe aut metu depravatum, quid
a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur. quae
si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac
mente circumspiciet, si, ut quidque4 ex illo loco dicetur, ex
oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod
dixi antea, non surdum iudicem5 huic muneri atque officio
praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens
homo ac multarum rerum peritus ad res iudicandas requiratur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.