6. huic provinciae quae ex hac generum
varietate constaret M. Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant
hostes, subegit, qui proxime1 fuerant, eos ex eis agris quibus
erant multati decedere coegit, ceteris qui2 idcirco magnis
saepe erant bellis superati ut semper populo Romano parerent,
magnos equitatus ad ea bella quae tum in toto orbe
terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad
eorum stipendium, maximum frumenti numerum ad Hispaniense
bellum tolerandum imperavit.
[14]
is qui gessit in
iudicium vocatur, vos qui in re non interfuistis causam una
cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus invitissimis
imperatum est, dicunt qui ex agris3 ex4 Cn. Pompei
decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex belli5 caede et
fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem
consistere. quid? coloni Narbonenses quid volunt, quid
existimant? hunc per vos salvum6 volunt, se per7 hunc incolumis8
existimant esse. quid Massiliensium civitas?
hunc praesentem eis adfecit honoribus quos habuit amplissimos;
vos autem absens orat atque obsecrat ut sua
religio, laudatio, auctoritas aliquid apud vestros animos momenti
habuisse videatur.
[15]
quid? civium Romanorum quae
voluntas est? nemo est ex tanto numero quin9 hunc optime
de provincia, de imperio, de sociis et civibus meritum esse
arbitretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.