previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. [33]

an vero dubitatis, iudices, quin insitas inimicitias istae gentes omnes et habeant et gerant cum populi Romani nomine? sic existimatis eos hic1 sagatos bracatosque versari, animo demisso2 atque humili, ut solent ei qui adfecti iniuriis ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt? nihil vero minus. hi3 contra vagantur laeti atque erecti4 passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque immani terrore verborum; quod ego profecto non crederem, nisi aliquotiens ex ipsis accusatoribus vobiscum simul, iudices, audissem, cum praeciperent ut caveretis ne hoc absoluto novum aliquod bellum Gallicum concitaretur. [34] si M. Fonteium, iudices, in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, vita infami, magistratibus quos ante oculos vestros gessit male gestis5, convictus6 virorum bonorum7 testimoniis, legationibus flagitiose obitis, invisus8 suis omnibus in iudicium vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani Narbonensium, fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium Romanorum omnium testimoniis tabulisque premeretur, tamen esset vobis9 magno opere providendum ne, quos ita adflictos a vestris patribus maioribusque accepissetis ut contemnendi essent, eos pertimuisse et eorum minis et terrore commoti esse videremini. [35] nunc vero cum laedat nemo bonus, laudent omnes vestri cives atque socii, oppugnent idem10 qui saepissime hanc urbem et hoc imperium oppugnarunt, cumque inimici M. Fontei vobis ac populo Romano minentur, amici ac propinqui supplicent vobis, dubitabitis non modo vestris civibus, qui maxime gloria ac laude ducuntur, verum etiam exteris nationibus et11 gentibus ostendere vos in sententiis ferendis civi parcere quam hosti cedere maluisse?


1 eos hic Naugerius (1): eosic V: eos sic χl: eos k

2 animos V demissos V1

3 ii χl, ed. R

4 erecti χl: recti Vk

5 male gestis suppl. Lambinus

6 convictus ς, ed. R: convictis V

7 virorum bon. testimoniis del. Madvig

8 invitus V: invitis ς: corr. Manutius

9 vobis vel vobis V2

10 idem Müller: id V: ii ς

11 et l, Halm: ac suppl. Naugerius (1)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: