3.
[4]
deorum hominumque fidem! testis non invenitur in
ducentiens1 et triciens sestertio! quam multorum hominum?
sescentorum amplius. quibus in terris gestum
negotium est? illo, illo, inquam, loco quem videtis. extra
ordinemne pecunia est data? immo vero nummus nullus
sine litteris multis commotus est. quae est igitur ista
accusatio, quae facilius possit Alpis quam paucos aerari
gradus ascendere, diligentius Rutenorum quam populi Romani
defendat aerarium, libentius ignotis quam notis utatur,
alienigenis quam domesticis testibus, planius se confirmare
crimen libidine barbarorum quam nostrorum hominum
litteris arbitretur?
[5]
duorum magistratuum, quorum uterque
in pecunia maxima tractanda procurandaque versatus est,
triumviratus et quaesturae, ratio sic redditur, iudices, ut in
eis rebus quae ante oculos gestae sunt, ad multos pertinuerunt,
confectae publicis privatisque tabulis sunt2, nulla significatio
furti, nulla alicuius delicti suspicio reperiatur3.
[6]
Hispaniensis
legatio consecuta est turbulentissimo rei publicae
tempore, cum adventu L. Sullae maximi exercitus in Italiam4
cives vi5 dissiderent, non6 iudiciis ac legibus; atque hoc rei
publicae statu desperato qualis ...
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.