[49]
O fortunam
longe disparem, M. Fontei, si deligere potuisses ut potius
telis tibi Gallorum quam periuriis intereundum esset! tum
enim1 vitae socia virtus, mortis2 comes gloria fuisset; nunc
vero qui est dolor victoriae te atque imperi poenas ad eorum
arbitrium sufferre qui aut victi armis sunt aut invitissimi
paruerunt! A quo periculo defendite, iudices, civem fortem
atque innocentem; curate ut nostris testibus plus quam
alienigenis credidisse videamini, plus saluti civium quam
hostium libidini consuluisse, graviorem duxisse eius obsecrationem
quae vestris sacris praesit3 quam eorum audaciam qui
cum omnium sacris delubrisque bella gesserunt4. postremo
prospicite, iudices, id quod ad dignitatem populi Romani
maxime pertinet, ut plus5 apud vos preces virginis Vestalis
quam minae Gallorum valuisse videantur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.