previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. hae sunt nationes quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt. ab isdem gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam1 testimoniorum fidem esse voluerunt. [31] postremo his2 quicquam3 sanctum ac religiosum videri potest qui, etiam si quando aliquo metu adducti deos placandos esse arbitrantur4, humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius scelere violarint? quis enim ignorat eos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? quam ob rem quali fide, quali pietate existimatis esse eos5 qui etiam deos immortalis arbitrentur hominum scelere6 et sanguine facillime posse placari? Cum his vos testibus vestram religionem coniungetis, ab his quicquam7 sancte aut moderate8 dictum putabitis? hoc vestrae mentes tam castae, [32] tam integrae sibi suscipient ut, cum omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equites9 Romani qui in illa provincia fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia qui sunt socii populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et publice laudent, vos tamen cum10 Gallis iugulare11 malitis? quid ut secuti esse videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit hostium voluntas quam civium? an dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac nomini12 bonis ac fidelibus13 et sociis et civibus anteferre?


1 vinctam sanctam χl

2 his iis kl

3 quicquam χ2kl: quisquam V χ1

4 arbitrantur ς, ed. R: arbitrabantur V

5 eos ς: nos V: hos Klotz

6 scelere caede Pluygers

7 ab his quicquam ed. Hervag.: ab quicquam V: aut his quicquam χ: aut cuiusquam k

8 sancte aut moderate χl, ed. R: sancta faui moderatae V: sancte fieri moderate k

9 omnes in equites V

10 cum om. χl

11 iugulare Müller: iurare Vk: credere χl: peierare Koch

12 ac nomini om. Cus.

13 ac fid. χl: ad fid. V: et fid. k

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: