[45]
constituitur ex altera
parte ulterior Hispania, quae profecto non1 modo religione
sua resistere istorum cupiditati potest sed etiam sceleratorum
hominum periuria testimoniis ac laudationibus suis refutare.
atque ex ipsa etiam Gallia fidelissima et gravissima auxilia
sumuntur. venit huic subsidio misero atque innocenti
Massiliensium cuncta civitas, quae non solum ob eam causam
laborat ut huic, a quo ipsa servata est, parem gratiam referre2
videatur sed etiam quod ea condicione atque eo fato se in
eis3 terris conlocatam esse arbitratur ne quid nostris hominibus
istae gentes nocere possint.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.