12.
[26]
an vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui
nuper in re publica iudiciisque maxime1 floruerunt, habuerunt
tantum animi, tantum roboris ut L. Crasso, M. Scauro2 testi
non crederent; vos Volcarum3 atque Allobrogum testimoniis
non credere timetis? si inimico testi credi non oportuit,
inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus
studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli?
quorum qui optima4 in causa sunt, equites, frumentum
pecuniam semel atque iterum ac saepius5 invitissimi dare
coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati,
partim ab hoc ipso bello superati et oppressi.
[27]
si, qui ob
aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur,
eis credi non convenit, credo maius emolumentum Caepionibus
et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione,
cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam
cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illa6 provincia
prope suam immunitatem ac libertatem positam esse
arbitratur. an, si homines ipsos spectare convenit, id quod
in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum
summis civitatis nostrae viris sed cum infimo7 cive Romano
quisquam amplissimus Galliae comparandus est? scit
Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur eo
timore quo nostrum unus quisque, cum in eum locum productus
est?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.