previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. quoniam igitur, iudices1, qui oppugnatum2 M. Fonteium cognostis3, qui defensum velint, statuite nunc quid vestra aequitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum colonis vestris, negotiatoribus vestris, amicissimis atque antiquissimis sociis et credere et consulere malitis, an eis4 quibus neque propter iracundiam fidem neque propter infidelitatem honorem habere debetis. [16] quid? si maiorem etiam hominum honestissimorum copiam adferam5 quae huius virtuti atque innocentiae testimonio possit6 esse, tamenne plus Gallorum consensio valebit quam summa7 auctoritas8 omnium9? Cum Galliae Fonteius praeesset, scitis, iudices, maximos populi Romani exercitus in duabus Hispaniis clarissimosque imperatores fuisse. quam multi equites Romani, quam multi tribuni militum, quales et quot et quotiens legati ad eos exierunt10! exercitus praeterea Cn. Pompei maximus atque ornatissimus hiemavit in Gallia M. Fonteio imperante. satisne vobis multos, satis idoneos testis et conscios11 videtur ipsa fortuna esse voluisse earum rerum quae M. Fonteio praetore gererentur in Gallia? quem ex tanto hominum numero testem in hac causa producere potestis? quis est ex eo numero qui vobis auctor placeat? eo nos iam laudatore et teste utemur. [17] dubitabitis etiam diutius, iudices, quin illud quod initio vobis proposui verissimum sit, aliud per hoc iudicium nihil agi nisi ut M. Fonteio oppresso testimoniis eorum quibus multa rei publicae causa invitissimis imperata sunt, segniores posthac ad imperandum ceteri sint, cum videatis12 eos oppugnare13 quibus victoribus14 populi Romani imperium incolume esse non possit?


1 iudices k: vidctis cett. (cf. § § 21, 42)

2 oppugnent χl, ed. R

3 cognostis post velint hab. k

4 malitis an iis k: malitisanis V: an adversariis χl

5 adferam Halm: adferta V: affert χl: affero k quae] qui χl, ed. R

6 possint l, ed. R

7 summa χl: summae Vk

8 auctoritas l, Angelius: auctoritatis cett.

9 omnium hominum k, Faernus

10 exierunt suppl. Pluygers

11 conscios ς: conscissos V

12 videatis V: videant ς

13 oppugnare V: oppugnari ς

14 victoribus Niebuhr: oppressis χl: om. Vk: si cesseritis Müller

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: