previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [11]

... hoc praetore oppressam esse aere alieno1 Galliam. A quibus versuras tantarum pecuniarum factas2 esse dicunt? a Gallis? nihil minus. A quibus igitur? A civibus Romanis qui negotiantur in Gallia. cur eorum verba non3 audimus? cur eorum tabulae nullae proferuntur? insector ultro atque insto accusatori, iudices; insector, inquam, et flagito4 testis. plus ego in hac causa laboris et operae consumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in refutandis. audaciter5 hoc dico, iudices, non temere confirmo. Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum. nemo Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit, nummus in Gallia nullus sine civium Romanorum tabulis commovetur. [12] videte quo descendam, iudices, quam longe videar ab consuetudine mea et cautione ac diligentia discedere. Vnae6 tabulae proferantur, in quibus vestigium sit aliquod quod significet pecuniam M.7 Fonteio datam, unum8 ex tot9 negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum, pecuariorum numero testem producant10; vere accusatum esse concedam. pro di immortales! quae haec est11 causa, quae defensio? provinciae Galliae M. Fonteius praefuit, quae constat ex eis generibus hominum et civitatum qui, ut vetera mittam, partim nostra memoria bella cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim12 modo ab nostris imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu agris urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio ferrum ac manus contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani imperium dicionemque ceciderunt. [13] est in eadem provincia Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; est item urbs Massilia, de qua ante dixi, fortissimorum fidelissimorumque sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula praecipuis populi Romani praemiis13 compensarunt14; est praeterea maximus15 numerus civium Romanorum atque16 equitum17, hominum honestissimorum.


1 aere alieno ς: alieniso V

2 factas χl: tactas V: tractas k

3 non ς: om. V

4 flagitio Vχ1

5 audaciter V: audacter ς

6 unae ς: una V

7 M. suppl. Baiter

8 unum ς: unam V

9 tot Gulielmius: toto codd.: tanto Halm

10 producant ς: producantur V

11 est haec χ

12 partim del. Madvig

13 praecipuis p. R. praemiis scripsi: P. R. copiis .. r. mis V1: P. R. copiisq; remis V2 (que i. e. quaere omissum aliquid significat, cf. Mur. 51): P. R. copiis remisque ς: populi Romani copiis atque praemiis Madvig

14 compensarunt V

15 maximus suppl. Hotoman

16 atque del. Hotoman

17 equitum supplevi (i. e. Gallicorum, cf. § 26, Caes. B. G. vi. 15)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: