13.
[28]
recordamini, iudices, quanto opere laborare
soleatis non modo quid dicatis pro testimonio sed etiam
quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne
quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur;
voltu denique laboratis ne qua significari possit suspicio
cupiditatis, ut et, cum proditis, existimatio sit1 quaedam
tacita de vobis pudoris ac religionis et, cum2 disceditis, ea
diligenter conservata ac retenta videatur.
[29]
credo haec eadem
Indutiomarum in testimonio timuisse aut cogitavisse, qui
primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis
'arbitror', quo nos etiam tunc utimur cum ea
dicimus iurati quae comperta habemus, quae ipsi vidimus,
ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se 'scire' dixit.
verebatur enim videlicet ne quid apud vos populumque
Romanum de existimatione sua deperderet, ne qua fama
consequeretur eius modi, Indutiomarum, talem virum, tam
cupide, tam temere dixisse; non3 intellegebat se in testimonio
nihil praeter vocem et4 os et audaciam neque civibus
suis neque accusatoribus nostris praestare debere.
[30]
an vero
istas nationes religione iuris iurandi ac metu deorum immortalium
in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae
tantum a ceterarum gentium more ac natura dissentiunt,
quod ceterae pro religionibus suis bella suscipiunt, istae
contra omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis
immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis
immortalibus bella gesserunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.