[14]
is qui gessit in
iudicium vocatur, vos qui in re non interfuistis causam una
cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus invitissimis
imperatum est, dicunt qui ex agris1 ex2 Cn. Pompei
decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex belli3 caede et
fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem
consistere. quid? coloni Narbonenses quid volunt, quid
existimant? hunc per vos salvum4 volunt, se per5 hunc incolumis6
existimant esse. quid Massiliensium civitas?
hunc praesentem eis adfecit honoribus quos habuit amplissimos;
vos autem absens orat atque obsecrat ut sua
religio, laudatio, auctoritas aliquid apud vestros animos momenti
habuisse videatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.