18. quod si
aut quantam voluntatem habent ad hunc opprimendum aut
quantam ad male dicendum licentiam, tantum haberent aut
ad ementiendum1 animi aut ad fingendum ingeni, non meliore
fortuna ad probra non2 audienda M. Fonteius3 quam illi de
quibus antea commemoravi fuisset. Frugi igitur hominem,
iudices, frugi, inquam, et in omnibus vitae partibus moderatum
ac temperantem, plenum pudoris, plenum offici, plenum
religionis videtis positum in vestra fide ac potestate, atque
ita ut commissus sit fidei, permissus potestati.
[41]
videte4 igitur utrum sit aequius hominem honestissimum,
virum fortissimum, civem optimum dedi inimicissimis atque
immanissimis nationibus an reddi amicis, praesertim cum
tot res sint quae vestris animis pro huius innocentis salute
supplicent5, primum generis antiquitas, quam Tusculo, ex
clarissimo municipio, profectam in monumentis rerum gestarum
incisam ac notatam videmus, tum autem continuae praeturae,
quae et ceteris ornamentis et existimatione innocentiae
maxime6 floruerunt, deinde recens memoria parentis, cuius
sanguine non solum Asculanorum manus, a qua interfectus
est7, sed totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum
est, postremo ipse cum in omnibus vitae partibus honestus
atque integer, tum in re militari cum summi consili et maximi
animi, tum vero usu quoque bellorum gerendorum in primis
eorum hominum qui nunc sunt exercitatus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.