previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


I

[1arg] Inquisitio verborum istorum M. Tulli curiosior quae sunt 1 in primo Antonianarum libro, “multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum”; tractatumque an idem duo ista significant, “fatumatquenatura,” an diversum.


MARCUS CICERO in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: “Hunc igitur ut sequerer properavi quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam 2 praeterque fatum, huius diei vocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.” [2] “Praeter naturam,” inquit, “praeterque fatum.” An utrumque idem valere volueritfatumatquenaturamet duas res καθ᾽ ἑνὸς ὑποκειμένου posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natural ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto, atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati [p. 416] constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est:
μὴ καὶ ὑπὲρ μοῖραν δόμον ῎αιδος εἰσαφίκηαι.
[3] Nihil autem dubium est quin violentam et inopinatam mortem significaverit, quae quidem potest recte videri accidere praeter naturam.

[4] Sed cur id quoque genus mortis extra fatum posuerit, neque operis huius est explorare neque temporis. [5] Illud tamen non praetermittendum est, quod Vergilius quoque id ipsum quod Cicero de fato opinatus est, cum hoc in quarto libro dixit de Elissa, quae mortem per vim potita est:

Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
tamquam in faciendo fine vitae quae violenta sunt non videantur e fato venire. [6] Demosthenis autem, viri prudentia pari atque facundia praediti, verba idem fere significantia de natura atque fato M. Cicero secutus videtur. Ita enim scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est ῾υπὲρ στεφάνου: ῾ο μὲν τοῖς γονεῦσι νομίζων μόνον γεγενῆσθαι, τὸν τῆς εἱμαρμένης καὶ τὸν αὐτόματον θάνατον περιμένει: δὲ καὶ τῇ πατρίδι, ὑπὲρ τοῦ μὴ ταύτην ἐπιδεῖν δουλεύουσαν ἀποθνήσκειν βουλεύσεται. [7] Quod Cicerofatumatquenaturamvidetur dixisse, id multo ante Demosthenes τὴν πεπρωμένην et τὸν αὐτόματον θάνατον appellavit. [8] αὐτόματος enim θάνατος, quasi naturalis et fatalis, nulla extrinsecus vi coactus venit.

1 sunt, Damsté; fuit, ω.

2 Many MSS. of Cic. omit etiam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), BASIL´ICA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SO´LEA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: