previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXIII (XXII)

[23arg] De Neriene Martis in antiquis conprecationibus. 1


CONPRECATIONES deum inmortalium, quae ritu Romano fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum [p. 480] populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. In his scriptum est: [2] “Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem lunonis, Moles Martis Nerienemque Martis.” [3] Ex quibus id quod postremum posui sic plerosque dicere audio, ut priimam in eo syllabam producant, quo Graeci modo dicunt νηρεΐδας. Sed qui proprie locuti sunt primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt. [4] Est enim rectus casus vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, “Nerio,” quamquam M. Varro in Satura Menippea, quae inscribitur σκιομαχία, 2 nonNerio,” sedNerienesvocative dicit in his versibus:
Te Anna á Peranna, Pánda Cela, Pales,
Neriénes et Minérva, Fortuna ác Ceres.
[5] Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est. [6] SedNerioa veteribus sic declinabatur, quasiAnio”; nam perinde utAnienem,” sicNerienemdixerunt, tertia syllaba producta. [7] Id autem, siveNeriosiveNerienesest, Sabinum verbum est, [8] eoque significatur virtus et fortitudo. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui 3 erat egregia atque praestanti fortitudineNeroappellatus est. [9] Sed id Sabini [p. 482] accepisse a Graecis videntur, qui vincula et firmamenta membrorum νεῦρα dicunt, unde nos quoque Latinenervosappellamus. [10] “Nerioigitur Martis vis et potentia et maiestas quaedam esse Martis demonstratur.

[11] Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis, in hoc versu:

Márs peregre adveniéns salutat Nérienem uxorém suam.

[12] Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere, nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret. [13] Sed id perite magis quam comice dictum intelleget, qui leget Cn. Gellii Annalem tertium, in quo scriptum est Hersiliam, cum apud T. Tatium verba faceret pacemque oraret, ita precatam esse: “Neria Martis te obsecro, pacem da, te, uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui coniugis consilio contigit uti nos itidem integras raperent, unde liberos sibi et suis, posteros patriae pararent.” [14] “De tui,” inquit, “coniugis consilio,” Martem scilicet significans; per quod apparet, non esse id poetice a Plauto dictum, sed eam quoque traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse Martis diceretur. [15] Inibi autem animadvertendum est quod GelliusNeriadicit per a litteram, nonNerio,” nequeNerienes.” [16] Praeter Plautum etiam praeterque Gellium Licinius [p. 484] Imbrex, vetus comoediarum scriptor, in fabula quae Neaera scripta est, ita scripsit:

Nolo égo Neaeram vocent, set Nérienem,
Cum quidém Mavorti 4 es ín conubiúm data.
[17] Ita autem se numerus huiusce versus habet, ut tertia in eo nomine syllaba, contra quam supra dictum est, corripienda sit; cuius sonitus quanta aput veteres indifferentia sit, notius est quam ut plura in id verba sumenda sint. [18] Ennius autem in primo Annali in hoc versu:
Nerienem Mavortis et Herem, 5
si, quod minime solet, numerum servavit, primam syllabam intendit, tertiam corripuit.

[19] Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuiusmodi est, quod in Commentario Servii Claudii scriptum invenimus, “Neriodictum quasiNeirio,” hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur; “neenim particula, ut apud Graecos, ita plerumque in Latina quoque lingua privativa est.

1 lemma omitted by ω, supplied by Hertz.

2 panda te lato, ω; Panda Celato, ς, corr. by Mommsen; panda te lito, Hertz.

3 quis, Q; quisquis, C. F. W. Müller.

4 Mavorti, Ribbeck; Marti, ω.

5 Herem, Meursius; erdem, X; Herclem, ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: