previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXII

[22arg] Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu on decoro.


T. CASTRICIUS, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit Romae locum principem declamandi ac docendi, summa vir auctoritate gravitateque et a divo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte praesente, usus enim sum eo magistro, discipulos quosdam suos senatores vidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos, “Equidem,” inquit, “maluissem vos togatos esse; si 1 pigitum est, cinctos saltem esse et paenulatos. Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum [p. 478] est, non hercle vobis minus quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit.”

[2] Haec, me audiente, Castricius et quaedam alia ad eam rem conducentia Romane et severe dixit. [3] Plerique autem ex his qui audierant requirebant cursoleatosdixisset, qui gallicas, non soleas, haberent. [4] Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est; [5] omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimae teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis vincta sunt, “soleasdixerunt, nonnumquam voce Graecacrepidulas.” [6] “Gallicasautem verbum esse opinor novum, non diu ante aetatem M. Ciceronis usurpari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda Antonianarum:Cum gallicis,” 2 inquit, “et lacerna cucurristi.” [7] Neque in ea significatione id apud quemquam alium scriptum lego gravioris dumtaxat auctoritatis scriptorem; sed, ut dixi, “crepidasetcrepidulas,” prima syllaba correpta, id genus calciamentum appellaverunt, quod Graeci κρηπῖδας vocant, eiusque calciamenti sutorescrepidariosdixerunt. [8] Sempronius Asellio in libro Rerum Gestarum XIV: “Crepidarium,” inquit, “cultellum rogavit a crepidario sutore.”

1 si added by Dziatzko.

2 caligis, most MSS. of Cic.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (18 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: