VI
[6arg] Quid veteres Latini dixerint quas Graeci προσῳδίας appellant; item quod vocabulum “arbarismi” non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici.QUAS Graeci προσῳδίας dicunt, eas veteres docti tum “notas vocum,” tum “moderamenta,” tum “accentiunculas,” [2] tum “voculationes” appellabant; quod nunc autem “barbare” queen loqui dicimus, id vitium sermonis non “barbarum” esse, sed “rusticum,” et cum eo vitio loquentes “justice” loqui dictitabant. [3] P. Nigidius in Commentariis Grammaticis: “Rusticus fit sermo,” inquit, “si adspires perperam.” [4] Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo “barbarismus,” qui ante divi Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt an dixerint, nondum equidem inveni.