VII
[7arg] Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.LEAENAS inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum, [p. 428] Herodotus in tertia Historia scriptum reliquit. [2] Verba ex eo libro haec sunt: ῾η δὲ δὴ λέαινα, ἐὸν ἰσχυρὸν 1 καὶ θρασύτατον, ἅπαξ ἐν τῷ βίῳ τίκτει ἕν: τίκτουσα γὰρ συνεκβάλλει τῷ τέκνῳ τὰς μήτρας. [3] Homerus autem leones, sic enim feminas quoque virili genere appellat, quod grammatici ἐπίκοινον vocant, pluris gignere atque educare catulos dicit. Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt: [4]
εἱστήκει, ὥς τίς τε λέων περὶ οἷσι τέκεσσιν,Item alio in loco idem significat: [5]
῟ωι ῥά τε νήπι᾽ ἄγοντι συναντήσωνται ἐν ὕλῃ
῎ανδρες ἐπακτῆρες.
πυκνὰ μάλα στενάχων: ὥς τε λὶς ἠυγένειος,[6] Ea nos dissensio atque diversitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici quos De Animalibus exquisitissime composuit. In quibus quod super ista re scriptum invenerimus, cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis scribemus. 2 [p. 430]
῟ωι ῥά θ᾽ ὑπὸ σκύμνους ἐλαφηβόλος ἁρπάσῃ ἀνήρ
῞υλης ἐκ πυκινῆς.