XIX
[19arg] Platonem tribuere Euripidi Sophocli versum; et similia quaedam alia. 1VERSUS est notae vetustatis senarius:
σοφοὶ τύραννοι τῶν σοφῶν ξυνουσίᾳ.[2] Eum versum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli quae inscripta est αἴας λοκρός, prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides. [3] Sed etiam ille versus non minus notus:
γέρων γέροντα παιδαγωγήσω σ᾽ ἐγώ,et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est φθιώτιδες, et in Bacchis Euripidi. [4] Id quoque animadvertimus, aput Aeschylum ἐν τῷ πυρφόρῳ προμηθεῖ et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est ᾿ινώ, eundem esse versum absque paucis syllabis. Aeschylus sic:
σιγῶν θ᾽ ὅπου δεῖ καὶ λέγων τὰ καίρια,Euripides ita:
σιγᾶν θ᾽ ὅπου δεῖ καὶ λέγειν ἵν᾽ ἀσφαλές..Fuit autem Aeschylus non brevi antiquior. [p. 462]