previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXX

[30arg] Non hactenus essefaciemqua vulgo dicitur.


ANIMADVERTERE est pleraque verborum Latinorum ex ea significatione de qua nata sunt decessisse vel in aliam longe vel in proximam, eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium quae cuimodi sint non didicerint. [2] Sicuti quidamfaciemesse hominis putant os tantum et oculos et genas, quod Graeci πρόσωπον dicunt, quandofaciessit forma omnis et modus et factura quaedam corporis totius, afaciendodicta, ut abaspectu” “specieset afingendo” “figura.” [3] Itaque Pacuvius in tragoedia, quae Niptra inscribitur, “faciemdixit hominis pro corporis longitudine:

aetate (inquit) íntegra,
Feróci ingenio, fácie procerá virum.
[4] Non solum autem in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi aliarumfaciesdicitur. Nam montis et caeli et marisfacies,” si tempestive dicatur, probe dicitur. [5] Sallustii verba sunt ex Historia secunda: “Sardinia in Africo mari facie vestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet.” [6] Ecce autem id quoque in mentem venit, quod etiam Plautus in Poenulofaciempro [p. 512] totius corporis colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec sunt:
Set eárum nutrix quá sit facie mi éxpedi.—
Statúra non 1 magna córpore aquilost. 2
Ipsa east.—
Specié venusta, óre atque oculis pérnigris.—
Formám quidem hercle vérbis depinxtí 3 probe!
[7] Praeterea memini Quadrigarium in undevicesimofaciempro statura totiusque corporis figura dixisse.

1 hau, Plaut.

2 aquilo, codd. Plaut.

3 depinxit, ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: