XXVII
[27arg] De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.PARTHENI poetae versus est:
γλαύκῳ καὶ νηρεῖ καὶ εἰναλίῳ μελικέρτῃ.[2] Eum versum Vergilius aemulatus est, itaque fecit duobus vocabulis venuste inmutatis parem:
Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.[p. 504] [3] Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; esse enim videtur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem νεωτερικώτερος et quodam quasi ferumine inmisso fucatior:
ταῦρον δ᾽ ᾿αλφειῷ, ταῦρον δὲ ποσειδάωνι.
Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.