previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XV

[15arg] Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet qui sint minores magistratus, et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis.


IN edicto consulum, quo edicunt quis dies comitiis centuriatis futurus sit, scribitur ex vetere forma perpetua: “Ne quis magistratus minor de caelo servasse velit.” [2] Quaeri igitur solet qui sint magistratus minores. [3] Super hac re meis verbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messalae auguris De Auspiciis primus, cum hoc scriberemus, forte adfuit. [4] Propterea ex eo libro verba ipsius Messalae subscripsimus: “Patriciorum auspicia in duas sunt divisa [p. 452] potestates. Maxima sunt consulum, praetorum, censorum. Neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis, ideo quod conlegae non sunt censores consulum aut praetorum, praetores consulum sunt. Ideo neque consules aut praetores censorious neque censores consulibus aut praetoribus turbant aut retinent auspicia; at censores inter se, rursus praetores consulesque inter se, et vitiant et obtinent. Praetor, etsi conlega consulis est, neque praetorem neque consulem iure rogare potest, ut quidem nos a superioribus accepimus aut ante haec tempora servatum est et ut in Commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maior a minore 1 conlega rogari iure non potest. Nos his temporibus, praetore praetores creante, veterum auctoritatem sumus secuti neque his comitiis in auspicio fuimus. Censores aeque non eodem rogantur auspicio atque consules et praetores. Reliquorum magistratuum minora sunt auspicia. Ideo illi 'minores,' hi 'maiores' magistratus appellantur. Minoribus creatis magistratibus, tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata datur lege; maiores centuriatis comitiis fiunt.”

[5] Ex his omnibus verbis Messalae manifestum fit, et qui sint magistratus minores et quamobremminoresappellentur. [6] Sed et conlegam esse praetorem [p. 454] consuli docet, quod eodem auspicio creantur. [7] Maiora autem dicuntur auspicia habere, quia eorum auspicia magis rata sunt quam aliorum.

1 a minore, added by Hertz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (8 total)
  • Cross-references to this page (7):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENSOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EDICTUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INTERREX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRAETOR
    • Smith's Bio, Tudita'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: