previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXVI

[26arg] Verba P. Nigidii quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia.


P. NIGIDII verba sunt ex Commentariorum Grammaticorum vicesimo quarto, hominis in disciplinis doctrinarum omnium praecellentis: “Deinde,” inquit, “voculatio qui poterit servari, si non sciemus in nominibus, ut 'Valeri,' utrum interrogandi an vocandi sint? Nam interrogandi secunda syllaba superiore tonost quam prima, deinde novissima deicitur; at in casu vocandi summo tonost prima, deinde gradatim descendunt.” [2] Sic quidem Nigidius dici praecipit. Sed si quis nunc, Valerium appellans, in casu vocandi secundum id praeceptum Nigidii acuerit primam, non aberit quin rideatur. [3] “Summumautemtonumπροσῳδίαν acutam dicit et quemaccentumnos dicimusvoculationemappellat etcasum interrogandieum dicit, quem nunc nosgenetivumdicimus.

[p. 502] [4] Id quoque in eodem libro Nigidiano animadvertimus: “Si 'huius,'” inquit, “'amici' vel 'huius magni' scribas, unum i facito extremum, sin vero 'hei magnei,' 1 'hei amicei,' casu multitudinis recto, tum ante i scribendum erit e, atque id ipsum facies in similibus. Item si 'huius terrai' scribas, i littera fit extrema, si 'huic terrae,' per e scribendum est. Item 'mei' qui scribit in casu interrogandi, velut cum dicimus ' mei studiosus,' per i unum scribat, non per e; at cum 'mehei,' tum per e et i scribendum est, quia dandi casus est.” [5] Haec nos auctoritate doctissimi hominis adducti, propter eos qui harum quoque rerum scientiam quaerunt, non praetermittenda existimavimus.

1 In this passage I have followed the revision of the text made by Kent, A.J.P. xxxii (1911), p. 290.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: