previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


IX

[9arg] Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit deSuculisetHyadibus,” quae sunt stellarum vocabula.


TULLIUS TIRO M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit. [2] Is libros compluris de usu atque ratione linguae Latinae, item de variis atque promiscis quaestionibus composuit. [3] In his esse praecipui videntur quos Graeco titulo πανδέκτας inscripsit, tamquam omne rerum atoue doctrinarum genus continentis. [4] Ibi de his stellis quae appellantursuculaehoc scriptum est: “Adeo,” inquit, “veteres Romani litteras Graecas nesciverunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas quae in capite tauri sunt propterea ' suculas' appellarint, quod eas Graeci ὑάδας vocant, tamquam id verbum Latinum Graeci verbi interpretamentum sit, quia quae 1 Graece 'sues' Latine dicantur. Sed ὑάδες,inquit, “οὐκ ἀπὸ τῶν ὑῶν (id est, non a subus), ita ut nostri opici putaverunt, sed ab eo quod est ὕειν, appellantur; nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluvias largosque imbres cient. Pluere autem Graeca lingua ὕειν dicitur.”

[5] Haec quidem Tiro in Pandectis. Sed enim veteres nostri non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut [p. 434] stellas hyadas idcircosuculasnominarent, quod ὕες Latinesuesdicantur; sed ut quod Graeci ὑπέρ, nossuperdicimus, quod illi ὕπτιος, nossupinus,” quod illi ὑφορβός, nossubulcus,” quod item illi ὕπνος, nos primosypnus,” deinde per y Graecae Latinaeque o 2 litterae cognationemsomnus”: sic quod ab illis ὑάδες, a nobis primosyades,” deindesuculaeappellatae.

[6] Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit, nullum enim videtur praeter eas stellas tauri caput, set hae ita circulo quizodiacusdicitur sitae locataeque sunt, ut ex earum positu species quaedam et simulacrum esse videatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum quas Graeci πλειάδας, nosVergiliasvocamus.

1 quae added by Skutsch.

2 o added in ς; litterae cum o littera, Hertz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: