previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


III

[3arg] An vocabula haec, “necessitudoetnecessitas,” differenti significatione sint.


RISU prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant, “necessitudinemetnecessitatemmutare differreque, ideo quodnecessitassit vis quaepiam premens et cogens, “necessitudoautem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis, idque unum solitarium significet. [2] Sicut autem nihil quicquam interest, “suavitudodicas ansuavitas,” “sanctitudoansanctitas,” “acerbitudoanacerbitas,” “acritudoan, quod Accius in Neoptolemo scripsit, “acritas,” ita nihil rationis dici potest quinecessitudoetnecessitasseparentur. [3] Itaque in libris veterum vulgo reperias, “necessitudinemdici pro eo quod necessum est. [4] Sednecessitassane pro iure officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisque coniuncti suntnecessariidicuntur. [5] Repperi tamen in oratione C. Caesaris, Qua Plautian Rogationem Suasit,necessitatemdictam pronecessitudine,” id est iure adfinitatis. Verba haec sunt: “Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse.”

[6] Hoc ego scripsi de utriusque vocabuli indifferentia, [p. 422] admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex Historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est: “Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum, nimis 1 bonum imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa necessitudo aut summa occasio data esset.”

1 minime, Hosius, omitting non; he regards L. Aemilius Paulus as a gloss.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: