previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XI

[11arg] Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis.


LEPIDISSIMUS liber est M. Varronis ex Satiris Menippeis, qui inscribitur Nescis Quid Vesper Serus Vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque. [2] Dicit autem, convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, id est proficisci a [p. 438] tribus et consistere in novem, ut, cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. [3] “Nam multos,” inquit, “esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romae quidem stat, 1 sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat,” inquit, “ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem,” inquit, “convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet.” [4] Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius. [5] “Quod profecto,” inquit, “eveniet, si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendi non est otium. Dominum autem,” inquit, “convivii esse oportet non tam lautum, quam sine sordibus,” et: “In convivio legi nec 2 omnia debent, sed 3 ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent.”

[p. 440] [6] Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat, praecipit. His enim verbis utitur: “Bellaria,” inquit, “ea maxime sunt mellita, quae melltta non sunt; πέμμασιν enim cum πέψει societas infida.”

[7] Quod Varro hoc in loco dixitbellaria,” ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus. Nam quae πέμματα Graeci aut τραγήματα dixerunt, ea veteres nostribellariaappellaverunt. Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse eaLiberi bellaria.”

1 stat, Hertz; constat, MSS.; concio stat, Boot.

2 nec, Gell. i. 22. 5; non, MSS.

3 et, Gell. i. 22. 5.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRICLI´NIUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: