This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
sed et
illum, quem nominavi, et ceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos videmus a Socrate. is enim
percontando1 atque interrogando elicere solebat eorum
opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea,2 quae ii3 respondissent, si quid videretur, diceret. qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilas4 eum revocavit instituitque ut ii, qui se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum
dixissent, ille contra. sed eum5 qui audiebant, quoad
poterant, defendebant sententiam suam. apud ceteros
autem philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet; quod
quidem iam fit etiam6 in Academia. ubi enim is, qui
audire vult, ita dixit: 'Voluptas mihi videtur esse summum bonum', perpetua oratione contra disputatur, ut [p. 33]
facile intellegi possit eos, qui aliquid sibi videri7 dicant,
non ipsos in ea sententia esse, sed audire velle contraria. Nos commodius agimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.