previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXIX

[29arg] Quod Quadrigariuscum multis mortalibusdixit; an quid et quantum differret, si dixissetcum multis hominibus.”


VERBA sunt Claudi Quadrigarii ex Annalium eius XIII: “Contione dimissa, Metellus in Capitolium venit cum mortalibus multis; inde domum proficiscitur, tota civitas eum reduxit.” [2] Cum is liber eaque verba M. Frontoni, nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus, legerentur et cuidam haut sane viro indocto videreturmortalibus multisprohominibus multisinepte frigideque in historia nimisque id poetice dixisse, tum Fronto illi cui hoc videbatur: “Ain tu,” inquit, “aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, 'mortalibus multis' ineptum tibi videri et frigidum, nil autem arbitrare causae fuisse quod vir modesti atque puri ac prope [p. 508] cotidiani sermonis 'mortalibus' maluit quam ' hominibus' dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si 'cum multis hominibus,' ac non 'cum multis mortalibus' diceret? [3] Ego quidem,” inquit, "sic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor atque veneratio caeco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius, prolixius, fusius, in significanda totius prope civitatis multitudine 'mortales' quam 'homines' dixisse. [4] Namque 'multorum hominum' appellatio intra modicum quoque numerum cohiberi atque includi potest, 'multi' autem 'mortales' nescio quo pacto et quodam sensu inenarrabili omne fere genus quod in civitate est et ordinum et aetatum et sexus conprehendunt; quod scilicet Quadrigarius, ita ut res erat, ingentem atque promiscam multitudinem volens ostendere, 'cum multis mortalibus' Metellum in Capitolium venisse dixit ἐμφατικώτερον quam si 'cum multis hominibus' dixisset.

[5] Ea nos omnia quae Fronto dixit, cum ita ut par erat, non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus, “Videte tamen,” inquit, “ne existimetis, semper atque in omni loco 'mortales multos' pro ' multis hominibus' dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis Satura proverbium τὸ ἐπὶ τῇ φακῇ μύρον.” [6] Hoc iudicium Frontonis, etiam in parvis minutisque vocabulis, non praetermittendum putavi, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi verborum consideratio.

[p. 510]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: