previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. audita vobis esse arbitror, Quirites, quae sint acta in senatu, quae fuerit cuiusque sententia. res enim ex Kalendis Ianuariis agitata paulo ante confecta est, minus quidem illa1 severe quam decuit, non tamen omnino dissolute. mora est adlata bello, non causa sublata. quam ob rem, quod quaesivit ex me P. Apuleius, homo et multis officiis mihi et summa familiaritate coniunctus et vobis amicissimus, ita respondebo ut ea quibus non interfuistis nosse possitis. causa fortissimis optimisque consulibus Kalendis Ianuariis de re publica primum referendi fuit ex eo quod a. d.2 xiii. Kalendas Ianuarias senatus me auctore decrevit. [2] eo die primum, Quirites, fundamenta sunt iacta3 rei publicae: fuit enim longo intervallo ita liber senatus ut vos aliquando liberi essetis. quo quidem tempore, etiam si ille dies vitae finem mihi adlaturus esset, satis magnum ceperam fructum, cum vos universi una mente atque voce iterum a me conservatam esse rem publicam conclamastis. hoc vestro iudicio tanto tamque praeclaro excitatus ita Kalendis Ianuariis veni in senatum ut meminissem quam personam impositam a vobis sustinerem. itaque bellum nefarium inlatum rei publicae cum viderem, nullam moram interponendam insequendi M. Antonium4 putavi, hominemque audacissimum qui multis nefariis rebus ante commissis hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, coloniam vestram fidissimam fortissimamque obsideret, bello censui persequendum: tumultum esse decrevi5; iustitium edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia gravissimi belli insignia suscepta a senatu viderent. [3] itaque haec sententia, Quirites6, sic per triduum valuit ut, quamquam discessio facta non esset7, tamen praeter paucos omnes8 mihi adsensuri viderentur. hodierno autem die spe nescio qua eis obiecta9 remissior senatus fuit. nam plures eam sententiam secuti sunt ut, quantum senatus auctoritas vesterque10 consensus apud Antonium valiturus esset, per legatos experiremur.


1 illa quidem coni. Müller

2 a. d. suppl. Orelli

3 sunt iacta Garatoni: sunt iacta sunt V: iacta sunt Poggius

4 M. Antoni coni. Müller

5 decerni ed. R

6 Quirites Faernus: quam V

7 non esset fort. non est (variam lectionem non est add. V1 post dies)

8 homines omnes V

9 die, spe nescio qua eis obiecta Jeep (pacis pro eis Bücheler): dies non est pene. scio quaeis obiectarem V: die nescio qua obiecta re Poggius

10 vestraeque V: corr. Poggius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: