[44]
visne igitur te inspiciamus a puero? sic opinor; a
principio ordiamur. tenesne1 memoria praetextatum te
decoxisse? 'Patris' inquies 'ista culpa est.' concedo.
etenim est pietatis plena defensio. illud tamen audaciae
tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset
lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus2, quamvis
quis fortunae vitio, non suo decoxisset. sumpsisti virilem3,
quam statim muliebrem togam4 reddidisti. primo volgare
scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito
Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et,
tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo5
conlocavit6.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.