[15]
est igitur, Quirites, populo Romano,
victori omnium gentium, omne certamen cum percussore,
cum1 latrone, cum Spartaco. nam quod se2 similem esse
Catilinae gloriari solet, scelere par est illi3, industria inferior.
ille cum exercitum nullum habuisset4, repente conflavit: hic
eum exercitum quem accepit amisit. Vt igitur Catilinam
diligentia mea, senatus auctoritate, vestro studio et virtute
fregistis, sic Antoni nefarium latrocinium vestra cum senatu
concordia tanta quanta numquam fuit, felicitate et virtute
exercituum ducumque vestrorum brevi tempore oppressum
audietis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.