[13]
mihi autem recordanti Ser. Sulpici multos in nostra
familiaritate sermones gratior illi videtur, si qui1 est sensus
in morte, aenea statua futura et ea2 pedestris quam inaurata
equestris, qualis L. Sullae primum statuta3 est. mirifice enim4
Servius5 maiorum continentiam diligebat, huius saeculi insolentiam
vituperabat. Vt igitur si ipsum consulam quid
velit, sic pedestrem ex aere statuam tamquam ex eius auctoritate
et voluntate decerno: quae quidem magnum civium
dolorem et desiderium honore monumenti minuet et leniet.
atque hanc meam sententiam, patres conscripti, P.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.