[9]
quid enim est minus non
dico oratoris, sed hominis quam id obicere adversario quod
ille si verbo negarit longius progredi non possit qui obiecerit?
at ego non nego, teque in isto ipso convinco non
inhumanitatis solum sed etiam amentiae. quod enim
verbum in istis litteris est non plenum humanitatis1, offici,
benevolentiae? omne autem crimen tuum2 est quod de te in
his litteris non male existimem, quod scribam3 tamquam ad
civem, tamquam ad bonum virum, non tamquam ad sceleratum
et latronem. at ego tuas litteras, etsi iure poteram
a te lacessitus, tamen non proferam: quibus petis ut tibi
per me liceat quendam de exsilio reducere, adiurasque id
te invito me non esse facturum; idque a me impetras4.
quid enim me interponerem audaciae tuae, quam5 neque
auctoritas huius ordinis neque existimatio populi Romani
neque leges ullae possent coercere?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.