[8]
ut ita dicam,
alumnus qui quantuscumque sum—nihil enim mihi adrogo
—sine pace civili certe non fuissem—periculose dico: quem
ad modum accepturi, patres conscripti, sitis, horreo, sed
pro mea perpetua cupiditate vestrae dignitatis retinendae
et augendae quaeso oroque vos, patres conscripti, ut primo,
etsi erit1 vel acerbum auditu vel incredibile a M. Cicerone
esse dictum, accipiatis sine offensione quod dixero, neve
id prius quam quale sit explicaro2 repudietis—ego ille,
dicam saepius, pacis semper laudator, semper auctor,
pacem cum M. Antonio3 esse nolo. Magna spe ingredior
in reliquam orationem, patres conscripti, quoniam periculosissimum
locum silentio sum praetervectus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.