[7]
quod ea quae sibi iussu vestro denuntiarentur auctoritate
erant et sententia Ser. Sulpici constituta, declaravit quam
odisset senatum, cum auctorem senatus exstinctum laete
atque insolenter tulit. non igitur magis Leptines Octavium1
nec Veientium rex eos quos modo nominavi quam Ser.
Sulpicium occidit Antonius: is enim profecto mortem
attulit qui causa mortis fuit. Quocirca etiam ad posteritatis
memoriam pertinere arbitror exstare quod fuerit de
hoc bello iudicium senatus. erit enim statua ipsa testis
bellum tam grave fuisse ut legati interitus honoris memoriam
consecutus sit.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Octavium Leptines D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.